Excerpta Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Inscripti maleficii sit actio. Quidam naufragio facto, amissis tribus liberis et uxore incendio domus, suspendit se. praecidit illi quidam ex praetereuntibus laqueum. a liberato reus fit maleficii. Tres, inquit, liberos perdidi. Vtinam et illos seruare potuissem! Viue; mutantur uices felicitatis humanae: proscriptus aliquando proscripsit. Victi fugiunt, proscripti latent, naufragi natant. Amisi, inquit, uxorem, liberos,
b.391
patrimonium. Tu putabas te ea condicione accepisse ne perderes? Ludit de suis fortuna muneribus et quae dedit aufert, quae abstulit reddit nec umquam tutius est illam experiri quam cum locum iniuriae non habet. Cn. Pompeius in Pharsalia uictus acie uixit. maius tu tuum putas esse naufragium? Crassus uixit; et non priuatas perdiderat, sed publicas opes. Omnia tibi fortuna abstulit, sed spem reliquid. Tolle spem hominibus, nemo uictus retemptabit arma, nemo infeliciter experta negotiatione alios appetet quaestus, nemo naufragus uiuet. Spes est ultimum aduersarum rerum solatium. Vt uiueres, natasti. Miseritus sum p.273
nec in te amplius quam periculum cogitaui: non adtendi incendium, non orbitatem, aut si adtendi, memineram te post illa uixisse. Non uisus est mihi moriendi animum habere: elegerat locum in quo interpellari posset. Pars altera. Tot ille fundorum dominus aliena arbore suspendo laqueum. De fortuna nihil queror: mori permittit. “Nunc, inquid, morere.” iniuria est ut qui meo arbitrio debui, tuo moriar. Amisi uxorem, liberos, patrimonium; fortuna mihi nihil praeter laqueum reliquid, iste nec laqueum. Sumpsi instrumenta mortis solitudinem et laqueum, alterum aptum morituro, alterum misero. Quisquis interuenis, si amicus, defle, si inimicus es, specta. Cum a me iste accusetur, grauiorem de me quam de reo ferte sententiam: ego ut moriar, iste ne prohibeat. Ne haec narrarem, mori uolui. Praecidit remedium meum. Si qua est fides, non enataui, sed eiectus sum. Nihil iam timebam nisi uiuere. Domus meae fata claudo, nullo miserior quam quod ultimus morior. Cui me uitae reseruas? ut aedificem? aspice incendium. ut b.392
nauigem? aspice naufragium. ut educem? aspice sepulchrum. In tam calamitosa domo feliciores fuistis, uxor et liberi: uobis mori contigit.Pauper cum haberet filium et diuitem inimicum filiam habentem, peregre profectus est. rumor fuit de morte eius. filius cum diuite in gratiam rediit et eius filiam duxit. reuersus pater
p.274
cogit illum uxorem repudiare; nolentem abdicat. Nemo quicquam facile credit quo credito dolendum sit. ego diu non credidi de nuptiis tuis. Desertor patris, inimici cliens, uxoris mancipium, non fleuisti patrem, non quaesiuisti; sic inimico placuisti. Rumor, inquid, fuerat te decessisse. Mirabar si talem uxorem uiuo patre habere potuisses. Non quaeris ubi perierim? mors mea tibi debet esse suspecta: inimicum habeo. Quis alius hanc famam potuit inmittere nisi qui me uiuo filiam conlocare non poterat? Non times ne inter ipsas nuptias tuas patris ossa referantur ? Tot serui secuntur, tot liberti, tot clientes, ut quicquit dixerit rumor sit. Fabricius aurum a Pyrrho accipere noluit; beatior fuit ille animo quam ille regno. Plures insidias in itinere fugi et factum diues quod faciendum mandauerat credidit. Pars altera. Vanum gloriae genus odium diuitiarum. Mortales esse inimicitiae debent. Scipio Gracchi inimicus et b.393
tamen postea socer. Cuius uitio inimicitiae contractae sint apparet: ille amat filium tuum, tu nec tuum. Extra. SENIANVS rem stultissimam dixit: diues me semper contempsit, numquam nisi pro mortuo habuit. Vt aliquid et ipse simile Seniano dicam, post hanc sententiam semper Senianum pro mortuo habui.