Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Inprudentis caedis damnatus quinquennio exulet. Rapta raptoris mortem aut indotatas nuptias optet. Cum haberet filiam et filium inprudentis caedis damnatus in exilium abiit. filia eius rapta est; raptor ad patrem puellae se contulit; impetrauit ab illo ut iuberet filiam nuptias optare et epistolam daret ad filium. fratre auctore mortem optauit puella. pater rediit; abdicat filium. Quomodo me excusabo reipublicae cui duos abstuli? neutrum mea culpa. in altero me fortuna decepit, in altero filius. Filia etiam fratri paruit, filius nec patri. Per humanos, inquit, errores: agnoui preces meas. potes omnibus, inquid, ostendere, hominem quam non possis occidere. Scis me ciuem debere reipublicae: hoc intererit tamen, quod inprudentes occidimus, prudentes seruauimus. Aliquem in exsilio infra fortunam meam uidi.

b.382
Pars altera. Inrupit contumeliose tamquam in exulis domum. Peruenit ad patrem, non pepercit eius pudori. At ego querebar quod absenti fecit iniuriam. Non possum ob hoc abdicari quod lege factum est. Non potuisti, pater, de iniuria iudicare
p.264
quam non noueras. Multa nobis extorquentur quae nolumus scribere. et tu in ea fortuna eras in qua posses iniuriam accipere, et ille is erat qui etiam in patria facere iniuriam posset. Quia sciebat malam causam suam, egit aput eum qui illam non nouerat. Rediit superbus, iubebat nos optare nuptias, cogebat. uidebatur sic et illic coegisse. Aliquid tamen epistolis consecutus est: nemo umquam tardius periit. Collegit ingentem numerum perditorum, expugnauit domum, uexauit puellam. haec tibi raptor non narrauerat. Extra. Latro aiebat semper inuisum esse qui reum alium pro se subiceret. non oportere hic deriuari factum in sororis uoluntatem. Qui defendit, inquid, crimen, auditur tamquam reus, qui transfert, tamquam accusator. malo autem loco est qui habet rei fortunam, accusatoris inuidiam. ASINIVS POLLIO dicebat colorem in narratione ostendendum, in argumentis exsequendum. non prudenter facere eos qui in narratione omnia instrumenta coloris consumerent; nam et plus illos ponere quam narratio desiderasset et minus quam probatio.
b.383

Sepulchri uiolati sit actio. Bellum cum esset in quadam ciuitate, uir fortis in acie armis amissis de sepulchro uiri fortis arma sustulit. fortiter pugnauit et reposuit. praemio accepto accusatur sepulchri uiolati.

p.265
Arma uix contigeram; secuta sunt. Haec si sumo, arma sunt, si relinquo, spolia. Vidisses uere uiolari sepulchrum, si illo uenisset hostis. Vterque quod alteri deerat commodauimus: ille uiro arma, ego armis uirum. respublica multum consecuta est, uir fortis nihil perdidit. Necessitas est quae nauigia iactu exonerat, necessitas quae ruinis incendia opprimit: necessitas est lex temporis. Quicquam non fit legitime pro legibus? Melius cum ipso sepulchro actum est, in quo notiora sunt iterum arma uictricia. Pro republica plerumque templa nudantur et in usum stipendii dona conflamus. Pars altera. Reum habemus in proelio inertem, in fuga audacem, turpem non minus patrocinio quam crimine. Arma sua perdidit. hoc excusare non poterat nisi aliena rapuisset. aliena rapuit. hoc excusare non poterat nisi sua perdidisset. Arma uictricia, arma consecrata diis Manibus, arma quae te quoque fecerunt uirum fortem. Reposui, inquid, arma. Gloriatur quod non et illa perdiderit. “Non teneor lege, quia reposui.” Tam teneris hercule quam qui uulnerauit aliquem, licet uulnus sanauerit; quam qui subripuit aliquid, licet reddiderit deprehensus. Non est hoc illi crimen propter
b.384
uirtutem donandum: iam gratiam uirtuti retulimus, praemium consecuta est. Aequos esse nos conuenit: unum uirum fortem honorauimus, alterum uindicemus.