Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Omnes illo colore usi sunt, a nouerca nominatam filiam in dolorem patris. GALLIO plura dixit: fortasse, inquit, hanc nominauit ut ueros conscios celaret, fortasse ut, quia acerrume instabat accusator, hoc metu territus finem tormentis inponeret, fortasse et nimio dolore tormentorum stupefacta nesciit quid loqueretur. Nouissume dixit: fortasse in hoc, ut quae poenas uenefici dabat accusationis exigeret. Illum sensum adiecit: ex meis hoc adfectibus aestimo: tunc cum

b.289
ira, cum odio furerem circumspiciebam omnis ultionis uias oblitus innocentiae; si proprios habuisset filios nouerca, occidissem. in hanc ipsam quotiens impetum facere uolui! set propter hoc a me tuta erat quod a matre non erat.

p.459
b.290

Seneca Nouato, Senecae, Melae filiis salutem.

interrogate si qua uultis et sinite me ab istis iuuenalibus studiis ad senectutem meam reuerti. Fatebor uobis, iam res taedio est. primo libenter adsilui uelut optimam uitae meae partem mihi reducturus: deinde iam me pudet, tamquam diu non seriam rem agam. hoc habent scholasticorum studia: leuiter tacta delectant, contrectata et propius admota fastidio sunt. Sinite ergo me semel exhaurire memoriam meam et dimittite uel adactum iureiurando, quo adfirmem dixisse me quae sciui quaeque audiui quaeque ad hanc rem pertinere iudicaui.