Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Pertinere autem ad rem non puto quomodo L. Magius gener T. Liui declamauerit, quamuis aliquo

b.291
tempore suum populum habuerit, cum illum homines
p.460
non in ipsius honorem laudarent, sed in soceri ferrent; quomodo L. Asprenas aut Quintilianus senex declamauerit: transeo istos quorum fama cum ipsis extincta est. De SCAVRO si me interrogatis, cum illum mecum audieritis, iniqui estis. Non noui quemquam cuius ingenio populus Romanus pertinacius ignouerit. Dicebat neglegenter: saepe causam in ipsis subselliis, saepe dum amicitur discebat; deinde litiganti similior quam agenti cupiebat euocare aliquam uocem aduersariorum et in altercationem peruenire: uires suas nouerat. Nihil erat illo uenustius, nihil paratius: genus dicendi antiquum, uerborum quoque non uulgarium grauitas, ipse uultus habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus.

Sed ex his omnibus sciri potest, non quantum oratorem praestaret ignauus Scaurus sed quantum desereret. Pleraeque actiones malae, in omnibus tamen aliquod magni neclectique ingeni uestigium extabat. raro aliqua actio bona, sed quam fortunae imputares. Eo illum longa immo perpetua desidia perduxerat ut nihil curare uellet, nihil posset. Orationes septem edidit quae deinde ex senatusconsulto combustae sunt. Bene cum illo ignis egerat, sed extant libelli qui cum fama eius pugnant, multo quidem solutiores ipsis actionibus; illas enim cum destitueret cura, calor

p.461
adiuubat; hi caloris minus habent, neglegentiae non minus. Declamantem audiuimus et nouissime quidem
b.292
M.' Lepido ita ut, quod difficillimum erat, sibi displiceret.