Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
MONTANVS VOTIENVS MARCELLVM MARCIVM amicum suum, cuius frequenter mentionem in scriptis suis facit tamquam hominis diserti, aiebat hanc dixisse sententiam: inuenit quomodo damnata accusaret, moriens occideret, torta torqueret. non est hoc indicium sed alterum nouercae ueneficium. Latro dixerat cum descripsisset tormenta: instabam super caput non accusator, sed tortor; ipse ignes
MONTANVS cum diceret illum locum: quamuis sceleratos parentes uelle tamen innocentes liberos suos esse, dixit: potest ista filiam ueneficam fingere, si potest facere; difficilius est liberos inquinare quam perdere. et illud: fauete saeculo, iudices, cum ingentia scelera ferat, ne etiam inmatura tulerit; fauete ut nullum scelus commissum sit nisi quod solet; fauete ut potius nouerca non desierit parricidium facere quam soror coeperit. Damnare illam potui, effugere non potui. Sero fecisti, nouerca: si hoc ante dixisses potuisti praeuaricationem pacisci; non recte cum damnareris animosa eras. recte nihil potes facere. Si qua est fides, accusator insidias reae timui; nusquam a sinu meo dimisi puellam, ipse omnes praegustaui cibos. incauta futuri mortalitas! postquam ad tortorem perduxi nouercam timere de filia desii.