Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Omnes declamatores aiebat uoluisse aliquid noui dicere illo loco quo nominabat nouerca filiam consciam. dixit, inquit, HYBREAS: ti/ ou)=n; e)yeu/sato kata\ th=s i)di/as qugatro/s; ou)/k: a)lla\ kata\ th=s e)mh=s. Hanc sententiam FVSCVS ARELLIVS, cum esset ex Asianis, non casu dixit, sed transtulit ad uerbum quidem: quid ergo? inquit, mentita est de filia sua? immo de mea. Modestius hanc sententiam uertit HATERIVS : quid ergo? mentita est? quidni illa mentiretur de accusatoris sui filia?

CESTIVS dixit: nominauit priuigni sui sororem. ALBVCIVS dixit: quid habuit quod dubitaret an parceret filiae eius a quo occidebatur, sorori eius quem occiderat? TRIARIVS dixit: quid ergo? mater mentita est? tolle matris nomen: post damnationem nouerca est. BLANDVS dixit: nominabo istam quae patri adfuit, istam quae mortuo fratre fleuit, torta matre non fleuit. SILO POMPEIVS dixit: “filia, inquit, mihi conscia est.” post hoc eundem uultum eius notaui quem uideram moriente priuigno.