Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

aeque ex tempore dicebat, aeque contumeliose multa

p.418
interponebat; illud tamen optima fide praestitit, cum uterque Graecus esset, ut numquam Graece declamaret, illos semper admiraretur qui non fuerunt contenti unius linguae eloquentia, ac cum Latine declamauerant, toga posita sumpto pallio quasi persona mutata rediebant et Graece declamabant; es quibus fuit SABINVS CLODIVS, in quem uno die et Graece et Latine declamantem multa urbane dicta sunt.

dixit HATERIVS quibusdam querentibus pusillas mercedes eum accepisse, cum duas res doceret: numquam magnas mercedes accepisse eos qui [*](Iliad. E. 85.) ermeneumata docerent. Maecenas dixit: *tudei/dhn d' ou)k a)\n gnoi/hs pote/roisi metei/h. CASSIVS SEVERVS uenustissimam rem ex omnibus, qui ab auditione eius cum rediret interogatus

b.266
quomodo dixisset respondit: male kai\ kakw=s. GLYCON dixit: a)\n a)mfote/rous MOI mh\ a)podw=|s, a)pole/seis au)tw=n to\ di/dumon. GALLIO autem elegantissime dixit a parte patris, cum ultima per testamenti figuram tractaret: quandoque ego mortuus ero tunc mihi heres sit: uis interrogem uter? TRIARIVS dixit a parte educatoris: ergo ego tollere potui, educare potui, tacere non potui?