Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Felicior essem si plures reos defenderem. TRIARI. Haec uulnera quae in ore uidetis meo postea feci quam dimissus sum. IVNI GALLIONIS. Gratias ago filio, quod me non reliquit solum tyranno. Quod manus illius ausae sunt ego iussi, itaque crimini meo adsum. “Amicus, inquit, tyranni fuit.” an hoc tantum filius meus in arce simulauit? Procumbo ad genua uestra, iudices, ille contumax, qui cum uapularem non rogaui.

MVSAE. Occisus est tyrannus; a quo putatis nisi ab eo qui patrem pulsare non poterat? Praecidetis tyrannicidae manus? quid hoc est? integer tyrannus iacet. praecisas tyrannicidae manus arci praefigite. Non uindicem filium propter quem ne a tyranno quidem inpune uapulaui?

b.267
Postquam occupauit arcem, secuti sunt illum homicidae, secuti uenefici, secutus quisquis patrem pulsare poterat. Necesse fuit patrem caedere, tam hercules quam necesse fuit spoliare templa, uirgines rapere. Aiebam: fili, fortius feri; tyrannus spectat. Si talis erat filius meus qualem describitis nescio cui magis expedierit tyrannum uiuere. 0 quantum istis debemus manibus
p.420
per quas iam nihil necesse est! Occidit tyrannum: sic huius iratae manus feriunt. Cum occideret tyrannum aiebat: “frater te ferit, pater ferit.” sic feriunt qui uolunt. Tecum, fili inconsideratae pietatis, queror: ualidius patrem cecidisti quam iussit tyrannus. Iratus iacenti ipsas cadaueris manus in me ingessi.