Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
HISPO ROMANIVS erat natura qui asperiorem dicendi uiam sequeretur; itaque hoc colore egit ut inueheretur tamquam in malum patrem et diceret crudeliter exponentem, perfide recipientem. In hoc, inquit, repetit, non quia habere uult, sed quia eripere;
ARGENTARIVS dixit ex altera parte miseriorem se nunc esse quam cum ignoraret suos; et cum tormenta paterni animi descripsisset, ait: etiamnunc pacisci uolo. quid do ne liberos meos recipiam? quid do ne agnouerim? Indignabatur CESTIVS detorqueri ab illo totiens et mutari sententias suas. quid putatis, aiebat, Argentarium esse? Cesti simius est. solebat et Graece dicere: o( pi/qhko/s MOU. Fuerat enim Argentarius Cesti auditor et erat imitator. aiebat inuicem: quid putatis esse Cestium nisi Cesti cinerem? et sic solebat iurare: “per manes praeceptoris mei Cesti,” cum Cestius uiueret. Omnibus autem insistebat Cesti uestigiis: