Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

IVLI BASSI. Inter temulentas reliquias sumtuosissimae cenae et fastidiosos ob ebrietatem cibos modo excisum humanum caput fertur; inter purgamenta et iactus cenantium et sparsam in conuiuio scobem humanus sanguis euerritur. Gratulor sorti tuae, prouincia, quod desiderante tale spectaculum meretrice plenum carcerem damnatis habuisti. Seruum si uerberari uoluisses extra conuiuium abduxisses. Romani Hisponis. Quis ferret te, si in triclinio tuo iudicium coegisses? Scelus est in conuiuio

b.252
damnare hominem: quid occidere? Ad arbitrium meretricis de reis pronuntiasti: nisi forte facilius in honorem
p.402
eius decollas quam iudicas.

FVLVI SPARSI. Contactam sanguine humano mensam loquor, strictas in triclinio secures: quis credat ista aut concupisse meretricem aut fecisse praetorem? Cadauer, secures, sanguinem loquor: quis inter haec de conuiuio cogitat? “Hominem,” inquit, “occidi numquam uidi.” alioqui Flaminino praetore omnia alia uidisti? SSILONIS Pompei. Virum nobilissimum et tantis honoribus functum turpiter meretrix clementem fecisset: crudelem fecit. “Numquam uidi.” adice si uis: “nec alio praetore uidere potero.”