Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Feriatur in foro; omnes uideant, meretrix audiat. Reliquiae praetoris unco trahebantur. Maiestatem laesam dixissem, si exeunti tibi lictor a conspectu meretricem non summouisset. VIBI RVFI. Paratus erat accusator cum commentariis, aiebat quidquid meretrix desiderauit. In hoc tecum uxorem non misimus? ut salua prouincia sit, optemus meretrici bonam mentem? dedimus tibi legatum,
Asprenatis. Vni fortasse osculo donauit homicidium. Etiam carnifices cenaturi manus abluunt. Porci Latronis. Ne a sobrio quidem lictore percussus est. Non inquiro in totum annum, una nocte contentus sum. “Bibe, lictor, ut fortius feras.” Ecquid intellegitis, quemadmodum damnatus sit qui sic occisus est? qui scio, an in cuius gratiam occisus est in eiusdem etiam damnatus sit? Quantum tibi populus Romanus dederat tantum tu meretrici dedisti. Si negaret, quos testes haberem? quis enim in illo conuiuio fuit quoi esset credendum? Facilius est ut qui alia meretrici dederit homicidium neget, quam ut qui hoc quoque dederit quicquam negarit. Videlicet numquam istud mulierum oculis ostendi solet, aut ista iam saepe uidisset.