Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
ALBVCI SILI. Si quis autem est, iudices, qui desideret ut praetoris referam crudelitatem, quot praeter hunc iugulauerit, quot innoxios damnauerit, quot carcere incluserit, huic ego me satisfacturum esse non polliceor: uno conuiuio cum sua praetura reum euoluam. Instituuntur ab isto in prouincia epulae et magnifico apparatu exstruitur conuiuium; distinguntur argenteis poculis aurea. quid multa, iudices? conuiuii eius apparatum sensit prouincia. extrahitur quidam e carcere in conuiuium praetoris, cui stupenti misero meretrix arridet. interim uirgae promuntur et uictuma crudelitatis ante mensam ac deos trucidatur.
Me miserum, imperi Romani terrore lusisti. O qui crudelitate omnis superasti tyrannos! soli tibi inter epulas uoluptati sunt morientium gemitus: hic ultimus apparatus cenae fuit. In eodem triclinio uideo praetorem amatorem, scorta, caedis; et meretrix praetori, praetor prouinciae imperat. In conuiuio