Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

De colore, inquit, quaeritur quo uti debeat is qui pro Flaminino dicit. Quaedam controuersiae sunt in quibus factum defendi potest, excusari non potest; ex quibus est et haec. non possumus efficere ut propter hoc non sit reprehendendus; non speramus, ut illum iudex probet, sed ut dimittat; itaque sic agere debemus tamquam pro facto non emendato, non scelerato tamen. Itaque negabat se pro Flaminino narraturum MONTANVS, sed iis quae obiciuntur responsurum. aiebat autem illam sententiam RVFI VIBII colorem actionis esse:

bonum se animum habere pro reo in quo libido omnis intra meretricem esset, crudelitas intra carcerem. Ipse Montanus illum locum pulcherrime tractauit, quam multa populus Romanus in suis imperatoribus tulerit: in Gurgite luxuriam, in Manlio inpotentiam cui non nocuit et filium et uictorem occidere, in Sylla crudelitatem, in Lucullo auaritiam. In praetore, inquit, cum illi constiterit abstinentia, diligentia, ne excutiatis, quomodo una nocte cenauerit. Vtrum tamen, inquit, iniquius est? quod obiciunt, quod damnatus perierit meretrici, an

p.408
quod postulant proconsulem
b.257
perire damnato ?