Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Attamen factum ipsum turpe est. set et multa alia, nec ideo illis maiestas laeditur. Nemo paene sine uitio est: ille iracundus est, ille libidinosus; non tamen, si quid in aliquo mutatum malis, eo statim maiestas laeditur. Deinde ad facti ipsius aestimationem uenit et dixit haec obici, quod meretricem habuit, quod aliquem in domo occidit, quod nocte, quod in conuiuio,

quod rogante meretrice. SILO POMPEIVS

b.256
has adiecit quaestiones: an si quod facere ei licuit fecit, non possit maiestatis lege accusari. Potest, inquit; haec enim lex quid oporteat quaerit, aliae quid liceat. Licet ire in lupanar; si praecedentibus fascibus praetor deducetur in lupanar, maiestatem
p.407
laedet, et quod licet fecerit. Licet qua quis uelit ueste uti; si praetor ius in ueste seruili uel muliebri dixerit, uiolabit maiestatem. Deinde illam fecit quaestionem: an hoc facere ei licuerit. Non licuit, inquit, illo loco aut illo tempore aut ex illa causa occidere. quaedam quae licent, tempore et loco mutato non licent.