Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Colorem FVSCVS ARELLIVS hunc introduxit: ebrium fuisse nec scisse quid fecerit. SILO POMPEIVS hoc colore usus est: non putauit, inquit, in rem pertinere ubi aut quando periret qui perire deberet. TRIARIVS ineptum introduxit colorem: sermo erat, inquit, in conuiuio contemni nimiam praetoris lenitatem; alios fuisse proconsules qui cotidie animaduerterent, huius anno nullum esse occisum. Dixit aliquis ex conuiuis: “ego numquam iratus---” dixit et mulier: “et ego numquam.” Iratus, quod clementia sua contemptui esset, “curabo,” inquit, “sciant non deesse mihi seueritatem.” adducitur sceleratus quem uidere lucem ultra non oportet. occisus est quis? damnatus; ubi? in praetorio; quo tempore? est enim ullum quo nocens perire non debeat?
GALLVS VIBIVS dixit: meretrix orauit. timebam mehercules ne exorasset ut aut indemnatus occideretur aut damnatus uiueret. Ex altera parte multa bene dicta sunt, multa corrupte: in descriptione supplici utique illi qui uoluerunt omnia legitima supplici uerba in sententias trahere in uitia inciderunt, tamquam dixit TRIARIVS: “summoue:” audis lictor? summoue a praetore meretricem. hoc non male. adiecit: “uerbera,” sed uide ne uirgae tuae pocula nostra disturbent; “despolia:” meretrix, agnoscis hoc uerbum? certe prouincia agnoscit.