Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Singula, inquit, aestima quae obicis. si tantum amicam habuisset, numquid accusares? si animaduertisset in aliquem nullo rogante numquid accusari posset? Si non omne non recte factum hac lege uindicari potest, an id quod sub auctoritate

b.255
publica geritur. Nam cum adulterium committit, cum ueneficium, tamquam ciuis peccat, cum animaduertit, auctoritate publica utitur. in eo autem quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid peccatur maiestatis actione uindicandum est. Dic enim mihi, si cum animaduertere debeat non legitimo cultu ac more sollemni usus interdiu tribunal conscenderit conuiuali ueste, si cum classicum canere debeat, synphoniam canere iusserit, non laedet maiestatem? atqui quod fecit
p.406
foedius est:

et comparauit. Deinde, si potest uindicari maiestatis lege id quod proconsul maiestatis publicae et iure et apparatu usus peccauit, an hoc possit. Non potest, inquit; nihil enim detractum est populi Romani magnitudini. Is laedit populi Romani maiestatem qui aliquid publico nomine facit: tamquam legatus falsa mandata adfert, sic audiuntur tamquam illa populus Romanus dederit; imperator foedus percussit, uidetur populus Romanus percussisse et continetur indigno foedere: nunc nec uiribus quicquam populi Romani detractum est nec opinioni; proconsuli enim inputatur si quid fecit, non populo Romano. At ex te ceteros aestimant. Non: nam et ante hunc alii fuerunt ex quibus aestimari possent et post hunc erunt, et singulorum uitia nemo urbibus adscribit.