Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
cum his ergo praetor --- Cassi Severi. Ne de seruo quidem aut captiuo omni loco aut omni genere aut per quos libebit aut cum libebit supplicium sumi fas est adhibeturque ad ea magistratus ob custodiam, non ob laetitiam. Triarii. Quo crimine damnatus erat? caedis. non tamen in conuiuio occiderat. Animaduerte diligenter, meretrix, ne iterum homicidium roges.
MONTANVS VOTIENVS has putabat quaestiones esse: an quidquid in magistratu peccauit proconsul
p.405
uindicari possit maiestatis lege. Reus enim qui tueri se facto non potest, ad ius confugit et dicit hac se lege non teneri. Non quidquid peccauit aliquis in magistratu maiestatem laedit. Puta aliquem, dum magistratus est, patrem suum occidere, ueneno uxorem suam necare: puto, non hac lege causam dicet sed illis, parricidii et ueneficii. Vis scire non a quo fiat ad rem pertinere, sed quid fiat? priuatus potest accusari maiestatis laesae, si quid fecit quo maiestatem populi Romani laederet. Puta amicam habet proconsul: ideo maiestatis damnabitur? quod amplius est dico, puta matronam corrumpit, dum proconsul est: adulterii causam dicet, non maiestatis.