Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Blandi. Obiciat licet uincula, numquam tamen efficiet ut non magis carcere glorier quam matrimonio. Diuersi sunt hominum adfectus: tu fortasse, Callia, uincula non potes ferre, ego adulteram uxorem. Effugient ergo adulteri tamquam alligatas Cimonis manus? ARGENTARI. Redemptum me protinus appellare coepit de filiae nuptiis. Statim, inquam, Callias experitur an gratus sim: † habes in Gallias sine Cimone. Pro uno rogat, duos eripit. FVLVI SPARSI. Dic nunc: “ego te carceri exemi,” dum ego respondeam “ego me carceri tradidi.” Numquam effici poterit ut melius actum putem quod a Callia redemptus sum quam quod pro Miltiade alligatus. Filia tua abstulit tibi generum Cimonem. Ductus est pater meus in carcerem etiamnunc captiuis suis plenum.

IVNI GALLIONIS. Beneficium, inquit, tibi dedi quod filiam tibi collocaui. Nunc uere, Miltiade, grauiorem fortunam carcere sustines: Callias tecum communicare dignatus est. Ego me redemptum putabam; filiae istius emptus sum. Steterunt ante oculos meos maiorum imagines emissusque sede

p.396
sua Miltiades maiestate imperatoria refulsit et iterum meas inuocauit manus. IVLI BASSI. Calliae filiam uxorem duxi: hanc tibi, pater, iniuriam feci
b.247
dum ingratus esse nolo. Placeas tibi licet et istas iactes diuitias: tantidem tamen redemi patrem, quanti a te redemptus sum.