Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

feci quod soleo, nihil aliud respexi quam patrem. MENTONIS. Cogita adulteros esse pro quibus rogas, cogita qualium misereri soleas: turpe est ab eodem dimitti et adulteros et Cimonem. Ego sum qui referre gratiam ne mortuis quidem desino: ita mihi ueros habere liberos contingat; quod quantum esset Miltiades expertus est. Porci Latronis. Ego adulteros dimittam?

ardet cupiditate uindictae animus. Has manus continere non posset Miltiades quas alligare potuit. Si in hoc soluisti, redde me carceri. Ille Graeciae seruator et uindex Persarum orientisque domitor, cui modo tam insignem triumphum fortuna de hoste detulerat, damnatus est peculatus, ob hoc uidelicet ipsum, ut innocentia eius quae alioqui latere potuerat, ipsa damnatione ostenderetur. damnatus est innocens. quis in ciuitate misericors est? nunc occasio misericordiae uenit: Miltiades redimendus

b.246
est. Redemi corpus tuum, Miltiade, ne funeri quidem interfuturus, in quod me ipsum inpenderam. Misereor accusatoris mei, non quia perdidit filiam, sed
p.395
quia habuit. dignus erat Callias tales habere quales redemit. Quod si me in hanc stuprorum patientiam redemisti, matrimonio carcerem praefero. honestius patri alligor quam adultero soluor. Vt audiui esse qui pecuniam numeraret, miratus sum fuisse in ciuitate nostra quemquam qui Cimonem redimere quam Miltiaden maluisset. Ego ne patrem quidem meum, nisi innocens fuisset, redemissem.