Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an non quisquis gratiam non retulit, cum posset, ingrati teneatur. Multa, inquit, interueniunt propter quae non debeam facere, etiamsi possum. Si non tenetur quisquis non retulit gratiam cum posset, an hic teneatur. Hoc in haec diuisit: an non possit ob id damnari quod lege fecit; deinde, an facere debuerit; nouissime, an si adfectu et indignatione ablatus non fuit in sua potestate, ignoscendum illi sit. hoc non tamquam quaestionem, sed, ut illi mos erat, pro tractatione aut loco.

MONTANVS VOTIENVS quaestionem hanc adiecit: an gratiam retulerit Cimon Calliae. Tuli, inquit, filiam tuam uxorem; filia tua Miltiadis nurus facta est. non putas beneficium communes cum Miltiade nepotes? GALLIO illam quaestionem duram mouit, sed diligenter executus est, quae solet esse in ingrati controuersiis prima: an beneficium acceperit. Non erat, inquit, mihi poena in carcere esse: mea uoluntate illo perueneram. Ita tu putas me libentius in cubiculo meo iacuisse ? nullus tunc erat locus Athenis honestior quam qui Miltiaden habuerat. Deinde et illam subiunxit quaestionem: an teneatur is qui beneficium accepit quod non petiit. Non rogaui, inquit, te; dedisti istud iactationi tuae;

p.397
putasti ad gloriam tuam pertinere. Ita tu non accepisses beneficium si tibi soluere Miltiaden contigisset?