Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Haberemus solatium, si has nuptias tyrannus fecisset, non pater. Habe nunc illi honorem: fac dotalem, sine dominam custodiat. Sanum

p.342
putatis esse qui maluit tyrannum imitari quam seruum? Pater noster honestis parentibus natus — qui enim aliter condicionem matris nostrae habere potuisset,

si tantum ingenuus fuisset? CESTI PII. Soror, opto tibi perpetuam sterilitatem. Cum dicerem: “manumittamus seruum,” aiebat: “expectemus sororis nuptias.” Ergo tibi, soror, ut honestos habeas liberos, adulterandum est? Fecit se similem tyranno, filiam raptis, libertum cruciariis. Plus seruo dominus permisit quam tyrannus. Qui facit has nuptias aut insanus est aut tyrannus. Quis hoc potest credere, optandum filiae fuisse ne finiretur tyrannis, ne rediret pater? Si interrogauero patrem, quod grauissimum in tyrannide fuerit scelus, si sanus est respondebit:

quod dominae seruis conlocatae sunt. FVLVI Sparsi. Eligitur maritus quem sanus pater dotalem dedisset. Gener tuus ipsis nuptiis crucem meruit. Egregium generum in quo nihil est gloriosius quam quod inter cruciarios non est! Grauissima ipsi quoque seruo facta est iniuria: dominam suam illi non licuit seruare uirginem. Blandi. Fecit etiam seruo iniuriam

b.220
, cui detraxit abstinentiae gloriam. Nuptiis suis manumissus est. 0 matrimonium omni adulterio turpius!

IVLI BASSI. Liberata republica quod me tristem uidistis, nolite mirari: nobis etiamnunc uiuit tyrannus. Virginitatem quam sub tyranno seruauerat, perdidit sub patre. Dic, furcifer, cui sororem meam uirginem seruasti ? dic, si placet, “mihi.” Non uitiauit, inquit, cum liceret illi. Itane nuptiis dignus est quia indignus est cruce ? ex cella sua in

p.343
dominae migrabit cubiculum, uel domina ex cubiculo suo migrabit in cellam? CORNELI HISPANI.