Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Melioris condicionis sunt uitiatae quam uirgo: illis tamen mutare nuptias contigit. Quare, tyrannicida, praemium accepisti ? etiamnunc aliqua ex edicto tyranni nupta est. Qui edictum tyranni fugerat redit cum edicto. Dementia hoc patris factum est, ut tyrannum accusare non posset. Quid? ille, inquit, filiam meam uirginem alteri seruauit. nunc maritus est, qui sub tyranno quoque nihil amplius potuit quam raptor esse. Is qui dotalis destinatus erat, custos relictus est. propositum est edictum, quod ne ferremus fugimus. nihil per totum publicae seruitutis spatium indignius uisum est, nihil dis hominibusque minus ferendum. itaque tyrannus post hoc occisus est. Desponsa est puella; omnia ex edicto tyranni facta sunt.

ALBVCI SILI. Egregius gener cuius haec una gloria est, quod comparatus cruciariis frugalior est. Melius seruus custodiuit dominam quam pater filiam. Propitius pater ita filiam suam collocauit, quemadmodum iratus tyrannus alienas. Inimici tibi nepotes precantur. Cum sanus pater fuit, ne has uideret nuptias fugit. Parum putatis magnum argumentum dementiae, quod egit tyrannum in mortem, patres in exilium, seruos in crucem? Quomodo qui sic fugis, sic conlocas? honestius

b.221
exul es quam socer. Si uoles inuenire generi
p.344
tui propinquos, ad crucem eundum est.

ARELLI FVSCI patris. Ex seruo gener, et ex domina uxor, ex domino socer factus est. quis has nuptias non tyranni putet? Patrem tyranni criminibus accuso, tyrannum patris. Quid de tyranno querar? patri similis est. quid de patre non querar? tyranno similis est. Miserrima soror, sub tyranno patrem desiderabas, sub patre tyrannum desideras. Id in filia tua coegisti, quod tyrannus tantum permiserat. Nunc nobis, pater, si sanus es, exulandum est. quid enim miserius accidere potest, quam is status in libertate quem ceteri uix ferunt in seruitute ? fugimus ne seruiremus. Felicitatem nostram in calamitatem conuertit: aliquanto enim fuit satius cum ceteris contumeliam ferre, quam liberatis omnibus solos in tyrannidem reici. Seruo libertatem dedit, filiae seruitutem. Seruo filiam dedit, innocentiam abstulit. Nescio quid sibi uelit quod serui meritum laudat: tyrannum enim laudare debebat. Seruus noster non stultus tergus et caput suum deliciis praesentibus praetulit. Si dixerit se extimuisse tantum nefas, laudabo et hanc illi etiam nunc optabo mentem.

Ceterae honestos inuenerunt sibi uiros; haec talem habet quales illae in tyrannide habuerunt. soror mea ancillulae paelex est, et ut domina nuberet

p.345
conserua de cellulast eiecta. Nullum in tyranno maius scelus fuit quam quod tibi libuit imitari. 0 te, soror, miseram, quod ista non sub tyranno passa es! iam enim pati desisses. Hoc tu putas praemium esse: quia dominam non uiolauit, uiolet quantum uolet? iste uero, ut dices, iniuriam tibi fecit, quia adfinitatem tuam moratus est. si non cessasset, iam fortasse ex illo nepotes haberemus.
b.222
Habeamus generum, si possumus, parem; si minus, non erubescendum, cui cognatus sit aliquis, cui sacra aliqua et penetralia in quae deducatur uxor, quem adiungamus ad domum, non quem ex censu deleamus.