Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

MONTANI VOTIENI sententiam huic aiebat esse similem et deridebat hanc: insomne et experrectum est animal canis, utique catenarius paratus. Erat autem non aequos ipsi Montano. accusauerat illum apud Caesarem, a colonia Narbonensi rogatus.

p.340
at Montanus adeo toto animo scolasticus erat, ut eodem die, quo accusatus est a Vinicio, diceret: “delectauit me Vinici actio;” et sententias eius referebat. eleganter illi dixit SVRDINVS: rogo, numquid putas illum alteram partem declamasse? Grauis scolasticos; morbus inuasit: exempla cum dixerunt, uolunt illa ad aliquod controuersiae thema redigere.

Hoc quomodo aliquando faciendum est cum res patitur, ita ineptissimum est luctari cum materia et longe arcessere, sic quomodo fecit in hac controuersia MVSA, qui, cum diceret pro filio locum de indulgentia liberorum in patres, uenit ad filium Croesi et ait: mutus in periculo patris naturalia uocis inpedimenta perrupit,

b.218
qui plus quam quinquennio tacuerat. quia quinquennis puer ponitur, putauit ubicunque nominatum esset quinquennium sententiam fieri, quia Latroni bene cesserat qui cum delusisset uulnus exiguum dixit: aspicite istam uix apparentem cicatricem: rogo uos, non putetis puerulum fecisse et ne puerulum quidem quinquennem?

GALLVS VIBIVS inprobam dixit sententiam, cum caedem describeret: occidit, inquit, maritum, nouercam laesit, puero pepercit: etiamnunc putabat suum. Valde enim puero CESTIVS aiebat parcendum; itaque dixit, cum laudaret eius testimonium: procuratorene natus es? HERMAGORAS hunc sensum decentius posuit: kata\ to\n a)delfo\n h)\ mh/; Blandi sententia laudabatur, cum descripsisset a puero demonstratum

p.341
procuratorem: digitum multa significantem!

EVCTEMON dixit: mhtruia/, xrhsto\n eu(=ron ma/rtura. w)= paidi/on eu)sebe/s! w)= paidi/on a)na/cion th=s mhtro\s, o(/lon de\ patro/s! MVRREDIVS mimico genere fatuam sententiam dixit, cum dixisset nouercam disputare contra filii sui testimonium: facit, inquit, quod solet; pro amatore sanguini suo non parcit. NICOCRATES LACON aridus et exsuctus declamator dixit: tou= me\n i)di/ou ma/rturos e)fei/sato, tou= d' e)mou= katefro/nhsen. *(ermago/ras cum miserabilem dixisset pueri condicionem esse, qui infestae nouercae et procuratori redderetur, dixit iam procuratorem clamare: ou)k e)/stin h(me/teros.

b.219