Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
In hac controuersia † et duo tres rei: nouerca enim procuratori coniungitur. itaque a fili parte utique aiebat prius accusandum, quia unum deberet crimen defendere, duo obicere, et adulteri et caedis. Si qua sunt ex utraque parte difficilia, non colorem sed argumentationem desiderant; itaque ne modum excedam praeteribo. Circa uulnus nouercae quidam bellas res dixerunt, quidam ineptas, immo multi ineptas.
Prius illa quae belle dicta sunt referam. FVSCVS ait: districta leui uulnere est cutis; non credas factum manu priuigni, credas amatoris. PASSIENVS ait: sic leuiter te uulnerauit dextera illa cui nec paries obsistit nec pater? VARIVS GEMINVS dixit: da ferrum testi meo: fortius feriet. CESTIVS dixit, cum descripsisset quam leue uulnus esset: nocueras, inquit, mihi, si amicae tuae nocere potuisses. BRVTVS BRVTTEDIVS cotidiano uerbo significanter usus est: riualem, inquit, occidit, amicam sauciauit. HISPO ROMANIVS eiusdem generis rem dixit: ostende, nouerca, ostende istud quod amator tuus uellicauit. BASSVS SEPVLLIVS dixit: maritum occidit, adulteram strinxit.
Ex illis qui res ineptas dixerant,
primus ibi ante omnisVerg. Aen. II, 40. MVSA uoster, qui cum uulnus nouercae descripsisset adiecit: at, hercules, pater meus tanquam paries perfossus est. MVRREDIVS: patrocinium putat esse causae suae quod sanguinem misit. NEPOS LICINIVS ait: non est istud uulnus, sed ludentis adulteri
VINICIVS, exactissimi uir ingeni, qui nec dicere res ineptas nec ferre poterat, solebat hanc sententiam Seniani deridere et similem illi referre in oratione dictam Montani Votieni. SENIANVS in hac eadem controuersia dixerat: nihil puero est teste certius, utique quinquenni; nam et ad eos peruenit annos ut intellegat et nondum ad eos quibus fingat. Haec finitio, inquit, ridicula est: “nihil est puero teste certius, utique quinquenni;” puta nec si quadrimus puer testis est nec si sex annorum. Illud etiam uenustissime adiciebat: putes, inquit, aliquid agi: omnia in hac sententia circumspecti hominis sunt, finitio, exceptio; nihil est autem inamabilius quam diligens stultitia.