Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Ciceronem quisquam potuit occidere qui audiit? Minturnensis palus exulem Marium non hausit; Cimber etiam in capto uidit imperantem; praetor iter a conspectu exulis flexit; qui in crepidine uiderat Marium in sella figurauit. Non possumus de Popillio queri: eodem loco patronum habuit quo patrem. Cn. Pompeius terrarum marisque domitor Hortensi se clientem libenter professus est; et Hortensius bona Pompei, non Pompeium defenderat. Romulus, horum moenium conditor et sacratus caelo parens, non tantam urbem fecit quantam Cicero seruauit.
Metellus Vestae extinxit incendium, Cicero Romae. glorietur deuicto Annibale
Popillium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidi reum a Cicerone defensum, sed in priuato iudicio: declamatoribus placuit parricidi reum fuisse. Sic autem eum accusant tamquam defendi non possit, cum adeo possit absolui, ut ne accusari quidem potuerit. Latroni non placebat illum sic accusari quomodo quidam accusauerunt: obicio tibi, quod occidisti hominem, quod ciuem, quod senatorem, quod consularem, quod Ciceronem, quod patronum tuum. hac enim ratione non adgrauari indignationem, sed fatigari. statim illo ueniendum est ad quod properat auditor; nam in reliquis adeo bonam causam habet Popillius, ut detracto eo quod patronum occidit, nihil negoti habiturus sit; patrocinium eius est ciuilis belli necessitas. itaque nolo per illos reum gradus ducere quos potest totiens euadere.
Latro accusauit illum de moribus: primum quod sic uixisset, ut causam parricidi diceret; deinde quod patronum suum occidisset. et fecit