Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Pro di boni! occisum Ciceronem malos mores uoco. ALBVCI SILI. Caedit ceruices tanti uiri et umero tenus recisum amputat caput. I nunc et nega te parricidam. hoc unum tamen feliciter fecisti, quod ante occidisti patrem quam Ciceronem. Facilius pro parricida iudices mouit quam pro se clientem. Ad uos hoc, patroni, exemplum pertinet: nullos magis odit Popillius quam quibus plurimum debet. Vbicunque estis, iudices, qui in istum reum sederatis, ecquid poenitet absoluisse? ARGENTARI. Impius est, ingratus est; audeo dicere, parricida est: sensit qui defenderat. Respice forum:
CESTI PII. Si dixero: adulescentia turpis est, infamis pueritia, respondebit: iam ista Cicero [*](Cic. pro Rosc. Am. 26, 72.) defendit. Non pudet, Popilli? accusator tuus uiuit. “Quid tam commune quam spiritus uiuis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?”
Triarii. Praesta Ciceroni quod propinqui Catilinae, quod amici Verris, quod clientes Clodii praestiterunt: proscriptum transi. Ne a mortuo quidem manus abstinet, lacerat occisum. Popilli, hoc parricidium tertium tuum est. Pompei SILONIS. Numquid magis exonerare te possum? praesta Ciceroni quod Antonius. CORNELI Hispani. Dic: Antoni, ego istud scelus facere possum: et patrem occidi. Securi erant amici Ciceronis postquam ad illum Popillius missus est. ARELLI FVSCI patris. Potuisti Ciceronem
HATERI. Qui modo Italiae umeris relatus est nunc sic a Popillio refertur? proposito in rostris capite Ciceronis, quamuis omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi liber fuit. IVLI BASSI. “Proscriptus, inquit, erat Cicero.” pater certe tuus proscriptus non fuit. Blandi. Di manes Popilli senis et inultae te patris, Cicero, persecuntur animae, ut quem negasti parricidam sentias. Capitonis. Deduxi ad uos reum omnium quos terra sustinet nocentissimum, ingratum, inpium, percussorem, bis parricidam; nec tamen timeo; patroni uiderint: nemo a Popillio nisi post beneficium occiditur. Ne damnationem quidem istius despero; non enim a Cicerone defenditur. Timeo ne causae non satisfaciam. maior causa est occisum a Popillio Ciceronem queri quam fuit aliquando probare non occisum patrem.