Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
necesse certe non fuit manum caputque praecidere mortuo. Colorem pro Popillio Lateo simplicem habuit:
p.319
necessitate coactum fecisse; et hoc loco illam sententiam dixit: miraris si eo tempore necesse fuit Popillio occidere quo Ciceroni mori? ALBVCIVS dixit in poenam Ciceronis electum amicissimum Ciceroni, quasi exprobraturus per hoc illi fortunam esset. molestius, inquit, feret se a Popillio occidi quam occidi. MARCELLVS AESERNINVS eundem colorem aliter induxit. Cogitabat, inquit, secum Antonius: quod Ciceroni excogitabo supplicium? occidi iussero? olim iam aduersus hunc metum emuniuit animum; scit “mortem nec inmaturum esse consulari [*](Cic. in Cat. IIII, 2, 3.) nec miseram sapienti:” fiat aliquit noui quod non exspectat, quod non timet; non indignatur ceruicem hosti porrigere, indignabitur clienti. Popillium aliquis uocet, ut sciat quantum illi defensi rei profuerint. SILO POMPEIVS hoc colore usus est: offendebar, inquit, proscriptione et quaedam liberius loquebar. “Non miror; Ciceronis cliens
b.201
es: tanto magis occide Ciceronem tuum.” Et dixit non suae infirmitatis sententiam: uterque, inquit, sed diuerso genere punitus est: Ciceronis proscriptio fuit occidi, mea occidere. MARVLLVS, praeceptor noster, sic narrauit: iussit, inquit, imperator, iussit uictor, iussit qui proscribebat: ego illi negare quicquam possem cui nihil poterat negare respublica? BLANDVS hoc colore: uolui, inquit, me excusare; dixi: “Cicero me defendit;” respondit: “scio; me accusauit. i ergo, ut sciat plus sibi Antoni accusationem nocuisse quam Popilli defensionem profuisse.” BVTEO hoc colore: “uocetur, inquit ille, Ciceronianus ille cliens, amicus; excogitaui quomodo Cicero sua periret manu.”
p.320
CESTIVS hoc colore: durissima, inquit, mihi militia in Antonio castris fuit ob hoc ipsum quod Ciceronis eram cliens; difficillimae mihi expeditiones mandabantur. tunc quoque uocatus sum quasi ad poenam: “i, inquit, occide Ciceronem; nec credam, inquit, nisi attuleris caput;” magisque admiratus est potentiam suam quod Ciceronem Popillio non licebat non occidere. FVSCVS ARELLIVS hoc colore usus est: Antoni se partem secutum, ut, si quid posset, Ciceroni prodesset; facta proscriptione ad genua se Antoni procidisse, deprecatum esse pro Cicerone; offensum Antonium dixisse: “eo magis occide quem mori non uis.” Hic color displicebat PASSIENO quia ad testem ducit; nam si hoc fecit Popillius, non tantum quod defendat non habet, sed habet quod glorietur. HISPO ROMANIVS uehementi colore usus est et duro: patronum enim dedit Popillio et dixit aliter se causam acturum Popilli, aliter Antoni; pro Popillio dicturum: occidere nolui, coactus sum; pro Antonio dicturum: occidi Ciceronem oportuit. et dixit locum, aliter non potuisse pacari
b.202
rempublicam, quam si ille turbator oti e republica sublatus esset. Solus ex declamatoribus in Ciceronem inuectus est. Quid ille, inquit, cum Antonium hostem iudicaret et omnis Antoni milites, non intellegebat se et Popillium proscripsisse? Hic color prima specie asperior est, sed ab illo egregie p.321
tractatus est. VARIVS GEMINVS dixit: cum imperasset mihi Antonius, passus sum, ne aliquis P. Clodi cliens mitteretur, qui contumeliis adficeret antequam occideret, qui uiuum laniaret.