Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

inbecillum putabat. adparet enim non exigere legem ab eo ut exoret patrem, qui non habet quem exoret. puta enim patrem alicuius esse tam palam furiosum, ut nihils intellegat: hunc exorari a filio uult? atqui eodem loco est manifestus demens. FVSCVS parum hoc putabat ualens esse tamquam quaestionem, satis ualens tamquam argumentum; et illam alteram quaestionem, non posse cum patre agi eo nomine quod non peccauerit sed peccaturus sit, in aequitatis tractatione ponebat, cum diceret: agere mecum dementiae etiamsi potes non debes. quid enim peccaui? non sum exoratus: nondum transiit tempus,

b.146
etiamnunc exorari possum. Quam iniquum est nondum esse me nocentem et iam reum!

Omnes infamauerunt raptae patrem quasi cum raptore conludentem. GALLIO dixit: ingenuam uirginem rapuit, si tamen rapuit. SILO POMPEIVS eandem suspicionem in omnia contulit: “exoraui,” inquit, “raptae patrem.” ita tu, cum exorabilem haberet patrem, rapuisti? HISPANVS dixit: omnia cito facta sunt: iste cito rapuit, ille cito ignouit. nisi demens

p.191
sum, aliquid suspicandum. ARGENTARIVS dixit: rapta est et statim exorata; immo nescio an exorata, deinde rapta. Spero te innocentiorem fuisse quam uis uideri. tu exorasse te dicis, ego te exoratum puto. dic, quid tibi cum socero conuenit? RVFVS VIBIVS dixit: dic mihi, quid tibi conuenerit, quanto tibi nuptias promiserit. non uis?

tum, hercules, fateberis cum dies uenerit. Asprenas dixit: “iam, inquit, non multum reliquum est ex XXX diebus;” si ex illo dies numerarem, cum primum exorasti, aiunt iam XXX dies praeterisse. Latro dixit, id quod inter sententias scriptum est: “moriar;” dic ergo uerum. CESTIVS hac figura declamauit ut rogaret patrem, tamquam exoratus esset raptae pater; deinde ad hanc sententiam transiit: numquid peiorem causam habeo, si apud alterum iudicem uici? Eadem figura declamauit et HISPO ROMANIVS, sed transiit mollius: scio quid responderi possit mihi: facile est domestico iudici satisfacere; uidero te, cum ad raptae patrem ueneris.