Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

In hac controuersia TRIARIVS dixerat: non scies an exores, nisi ultimus dies uenerit; et tum quamdiu licebit

b.147
perseuerabo. deinde cum scolasticorum summo fragore: at tu quisquis es carnifex, cum strictam sustuleris securem, antequam ferias, patrem respice. Belle deridebat hoc ASINIVS POLLIO: filius, inquit, ceruicem porrigat, carnifex manum tollat, deinde respiciat ad patrem,
p.192
et dicat: agon? quod fieri solet uictumis. Sed ioco quoque remoto aiebat rem uerissimam, non posse carnificem uenire nisi eo tempore quo iam exorari pater non posset.

CESTIVS ex altera parte hoc colore usus est, quia priorem rogasset raptae patrem: suspensum esse nolui, uolui statim illum securum esse de me; queritur quod illum potius cogitare de matrimonio fili quam de periculo uolui. Latro hoc colore usus est: scitis periclitantes alieno arbitrio agere. illi qui circa erant sodales, qui occurrerant amici paterni, aiebant: eamus statim ad raptae patrem; in eiusmodi casu illi rogantur; nam raptorum patres rogant.

SILO POMPEIVS diuersum colorem huic secutus est: nota erat, inquit, duritia patris mei; itaque amici suaserunt, ad raptae patrem iremus, ne noceret apud illam, tarde suum exorari patrem. HISPO ROMANIVS bello idiotismo usus est. Illuxit, inquit, amici; eamus ad raptae patrem; occurramus, illud domi est. FVSCVS ARELLIVS dixit: prior rogatus est qui magis timebatur. TRIARIVS a parte adulescentis dixit: timeo ne mutetur etiamsi exoratus est. Hunc sensum non inprudenter SILO POMPEIVS inprobabat; aiebat enim non posse mutari semel latam sententiam.