Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

utar cum aliis deficiar. Pollio ASINIVS aiebat hoc Latronem uideri tamquam forensem facere, ut ineptas quaestiones circumcideret, set in nulla magis illum re scolasticum deprehendi. remittit, inquit, eam quaestionem quae semper pro patribus ualentissima est. ego semper scio nulli a praetore curatorem dari, quia iniquus pater sit aut impius, sed quia furiosus; hoc autem in foro esse curatorem petere quod in scolastica dementiae agere.

GALLIO et superiore usus est quaestione et illam adiecit: an agi cum patre dementiae possit ob id quod fecerit, non ob id quod facturus sit. neminem iniuriarum accusari quod iniuriam facturus sit nec adulterii quod adulterium commissurus sit, ne dementiae quidem quod demens futurus sit. Atqui tu non, inquit, mecum agis quod non exorauisti, set quod

p.189
exoraturus non es; puta enim hodie me exorari: demens non ero. demens uideor qui uno uerbo sanari possum? Lex XXX dies dedit, quia iudicauit aliquem duriorem futurum. etiamsi demens est qui non exoratur a filio, numquid et qui uicensimo? ergo non potes hoc nomine damnare me quod exoratus non sim; etiamnunc enim exorari possum. ita si uis ueram, agere mecum hoc crimine non potes; utique triginta dies exorari possum, post triginta queri non
b.145
potes: aut crimen non habeo aut accusatorem.

SILO POMPEIVS fecit quaestionem, qua GALLIO usus est, et adiecit: nihil acturum adulescentem, etiamsi damnauerit patrem; nihilominus enim periturum, quia lex nullam aliam salutis uiam dedit raptori quam si exorauerit patrem. Latro haec omnia quasi membra in aliquam quaestionem incurrentia tractabat, non ut quaestionem; tamquam hoc ipsum in illam aiebat quaestionem incurrere, in qua quaeritur, an raptor possit accusare patrem intra tricesimum diem. “Nam cum dico: non potes accusare eum, in cuius arbitrio positum est moriaris an uiuas, non magis quam magistratum in ius uocare, quam de iudicibus tuis ferre sententiam, non magis quam miles in imperatorem suum animaduertere, adicio: non potes accusare; nihil enim tibi proderit, etiamsi damnaueris; morieris; lex enim si non exoraueris perire te uult; non

p.190
exoras autem etiamsi damnas.” quare hoc non in quaestionis loco non ponebat?