Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

HISPO ROMANIVS ignorantia illum excusauit: pictor, inquit, intra officinam suam clausus, qui haec tantum uulgaria iura nouerat, in seruum nihil non domino licere, pictori nihil non pingere, mancipium suum operi suo impendit. “Non omnia, inquit, narras: Olynthius fuit ille qui periit.” Quid autem ad rem pertinet, cuius nationis seruos fuerit? Audes, inquit, seruum dicere Olynthium, etiam post bellum et ante decretum? alioqui quod uos illis beneficium dedistis nisi quod iam illos nec torquere licet nec occidere? Graeci nefas putauerunt pro Parrhasio dicere: omnes illum accusauerunt; in eosdem sensus incurrerunt.

*G*L*U*K*W*N dixit: pu=r kai\ a)/nqrwpos, *promhqeu=, ta\ sa/ SE dw=ra basani/zei. TRIARIVS hoc ex aliqua parte cum subriperet, inflexit. Hos aiebat SEVERVS CASSIVS, qui hoc facerent, similes sibi uideri furibus alienis poculis ansas mutantibus. multi sunt qui detracto uerbo aut mutato aut adiecto putent se alienas sententias lucri fecisse. TRIARIVS autem sic uertit: corrupisti duo maxima

b.333
Promethei munera, ignem et hominem. sed et Graeci illam subrupuerunt; EVCTEMON qui dixit: