Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

p.511
*promhqeu=, e)pi\ se/ tis pu=r kai\ a)/nqrwpon; sanius quam Glycon; *A*D*A*I*O*S: *promhqeu=, se/ TIS gra/fwn a)/nqrwpon a)fani/zei, DAMAS corruptissime: dikai/ws, *promhqeu=: dia\ ti/ ga\r pu=r e)/kleptes a)nqrw/pw|; *K*R*A*T*W*N furiosissime qui dixit: *promhqeu=, nu=n e)/dei SE pu=r kle/yai. hic est CRATON uenustissimus homo et professus Asianus qui bellum cum omnibus Atticis gerebat. cum donaret illi Caesar talentum in quo uiginti quattuor sestertia sunt Atheniensium more: h)\ pro/sqes, fhsi\n, h)\ a)/fele, i(/na mh\ *)attiko\n h)=|. hic et Caesari, quod illum numquam nisi mense Decembri audiret, dixit: mh\ bau/nw| moi xrh=|; et cum commendaretur a Caesare Passieno nec curaret, interroganti quare non conplecteretur tanti uiri gratiam: h(li/ou kai/ontos lu/xnon ou)x a(/ptw.

Saepe solebat apud Caesarem cum TIMAGENE confligere, homine acidae linguae et qui nimis liber erat: puto quia diu non fuerat. ex captiuo cocus, ex coco lecticarius, ex lecticario usque in intimam amicitiam Caesaris felix, usque eo utramque fortunam contempsit, et in qua erat et in qua fuerat, ut cum illi multis de causis iratus Caesar interdixisset domo, combureret historias rerum ab illo gestarum, quasi et ipse illi ingenio suo interdiceret: disertus homo

p.512
et dicax a quo multa inprobe sed uenuste dicta. ne modum excedam excurrendo ad Parrhasium reuertor.