Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

A parte Parrhasii fecit hunc colorem: emptum esse a Parrhasio senem inutilem, exspiraturum: si uerum, inquit, uultis, non occidit illum, sed deficientis et alioqui exspiraturi morte usus est. Torsit, inquit, tamen: si lucri causa, obice; nempe huius crudelitatis pretium Athenae habent. In argumentis dixit quantum semper artibus licuisset: medicos, ut uim ignotam morbi cognoscerent, uiscera rescidisse; hodie cadauerum artus rescindi, ut neruorum articulorumque positio cognosci possit. ALBVCIVS hoc colore: calamitosum fuisse, orbum, palam mortem optantem:

b.332
nec aliter illum Philippus uendidisset nisi putasset illi poenam esse uiuere.

SILO POMPEIVS putabat commodius esse, si hoc animo isset ad auctionem Parrhasius, ut aliquem in hunc usum emeret. poterit enim uideri elegisse uilissimum et maxime inutilem. FVSCO ARELLIO placebat, emptum quidem illum in alios usus, sed cum deficeret et mori uellet, in id quod unum ex cadauere artifex poterat inpensum. GALLIO ad neutrum se alligauit

p.510
nec dixit quo animo emisset, set GALLIONIS color intolerabilis est: dixit enim, senem ex noxiis Olynthiis se emisse; quod si illi licet fingere, non uideo quare non eadem opera dicat et conscium proditionis Lastheni fuisse et se poenae causa torsisse.