Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Deinde: an ob id accusari possit laesae reipublicae quod illi facere licuit. Ea lege persequere quae non licuit. dicis mihi: “hoc facere non oportet.” huic rei aestimatio inmensa est. itaque nulla uindicta est; et id tantum punitur quod non licet. satis abundeque est si opifex rerum imperitus ad legem innocens est. An hoc ei facere licuerit. hoc in illa diuiditur: an Olynthius

b.331
apud Atheniensem etiam antequam fieret decretum seruus esse non potuerit. Seruus, inquit, est meus quem ego belli iure possideo. rata autem esse quae parta sunt belli iure. uobis, Athenienses, expedit: alioqui imperium uestrum in antiquos fines redigitur; quidquid est bello partum et est.

Contra ait: ille seruos alii emptori potest esse, Atheniensi non. Quid enim si Atheniensem a Philippo emisses ? atqui sciebas Olynthios coniunctos nobis esse foedere. Vt scias, inquit, seruos fuisse, decretum postea factum est Atheniensium, quo iuberentur et liberi et ciues esse. quare hoc illis ius, si iam habebant, dabatur? Deinde: an decreto hoc non contineatur ut liberi fiant, sed ut

p.509
esse liberi iudicentur. Hoc censuimus, Olynthios ciues nostros esse: ita et ille ciuis noster fuit. Non, inquit; nam decretum in futurum factum est. num in praeteritum uis hoc fieri ius ? num quisquis Olynthium seruum habuit, accusabitur, quod ciuem in sua seruitute tenuerit? si quis tunc inter necessaria seruilium officiorum ministeria percussit aut cecidit, iniuriarum accusabitur? atqui quantum ad ius attinet, nihil interest occiderit an ceciderit; nam aut nec caedere licuit aut occidere.