Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

GALLIO fere similem diuisionem in Parrhasio habuit ei quam habuerat in illa controuersia, cuius mentio est in hoc ipso libro, de illo qui debilitabat expositos, detractis quibusdam. Diuisit autem sic: an laesa sit respublica. Quid perdidit? inquit: nihil. nondum de iure controuersiam facio. perdidit unum senem Olynthus. fac Atheniensem: non ages mecum reipublicae laesae si Atheniensem senatorem occidero, sed caedis. “Ita; uerum opinio Athenarum corrumpitur; misericordia semper censi sumus.” Nunquam unius male facto publica fama corrumpitur; solidior est opinio Atheniensium quam ut labefactari illo modo possit.

“Laesa est,” inquit, “respublica.” Laesa non est, ut existimo. Aliquis Olynthio depositum negauerit, uidebitur non rempublicam, sed hominem laesisse.

p.508
Olynthiis hoc tribuistis, ut eodem loco essent quo Atheuienses. “Laesisti, inquit, rempublicam, quod hanc picturam in templo posuisti.” Laedunt rempublicam qui aliquid illi auferunt, non qui adiciunt, qui diruunt templa, non qui ornant. peccauerunt ergo et sacerdotes qui tabulam receperunt. quare tamen non reciperent? deorum adulteria picta sunt, positae sunt picturae Herculis liberos occidentis.