Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
IVNI GALLIONIS. “Serua
Non is est qui rogare nesciat; etiam docere solet. Quos adfectus uestros optare debeam nescio: si misericordiae propiores fueritis, crimina rei uobis ostendam; si seueritati, reum. Hunc nos publice pascimus. Exigi a te talio non potest: non habes totidem membra quot debes. Lupa expositis infantibus oblita feritatis, placida uelut fetibus suis ubera praebuisse fertur. sic lupa uenit ad infantes; expectemus hominem. Gratulor tibi, Roma, quod in conditores tuos homo non incidit.
Ergo tu, cum de publica misericordia cogitares, tam crudelis esse potuisti? “Proxima,” inquit, “die hic plurimum retulit: faciendus est huic similis alter; hic satis retulit: fiat et alius miser ad hoc exemplum. ite nunc, inquit, et alimenta mihi quaerite. tu, inquit, qui oculos non habes, per oculos rogato; tu, inquit, qui manus perdidisti, per manus rogato; tu per illa membra quae trahis debilia; per ea quisque quae non habet ambiat.” O miseros