Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

primum, inquit, crimen constare oportet, deinde hunc reum quaeri. An laesa sit respublica non solet argumentis probari; manifesta statim reipublicae damna sunt, si muri diruti sunt, si classis incensa est, si exercitus amissus., si uectigalia deminuta: hoc damnum quod tu obicis, quis uidebat? Dic mihi: quando rempublicam laesit? cum unum expositum debilitauit? atqui etiam qui occidit unum non tamen reipublicae laesae tenetur, sed caedis; etiam qui duos, etiam qui plures: dic mihi quis numerus efficiat ut laesa uideatur respublica. duo debilitantur, nondum respublica laesa est. iuuenes. Potuerunt, inquit, duces fieri. potuerunt et sacrilegi esse et homicidae, potuerunt et perire. Attamen crudelem rem facit, qui sua de re infantes perdidit et infelices mendicare coegit. Facit et lanista qui iuuenes cogit ad gladium nec damnatur

p.496
reipublicae laesae, et leno qui cogit inuitas pati stuprum nec laedit rempublicam. Ego non laudari reum desidero, sed absolui; noceat hoc illi cum honores petet. potest aliquis et non esse homo honestus et esse innocens reus.

Deinde: an si laesa sit respublica, ab hoc laesa sit. non a me, inquit, sed a parentibus qui proiecerunt. hic crudelis, ut multum illis abstulerit, uitam reddidit. Contra ait: illi singulos exponunt, tu omnes debilitas: illi spem, tu instrumenta uiuendi detrahis. Deinde: an teneatur

b.321
reipublicae laesae, si fecit quod ei facere licet. non potest, inquit, ulla res lege damnari, quae lege permittitur. si domum meam dirui, numquid dicis me rempublicam laedere? et poteras describere quam inhumanum sit illos parietes maiorum in nostram usque perductos memoriam in hostilem modum deici.

si in agris meis arbusta succidere uelim ---Deinde: an hoc non licuerit illi facere. licuit, inquit, expositi in nullo numero sunt; serui sunt; ---educatori uisum est. Denique si non licet, habent legem: talionis agere singuli possunt, iniuriarum possunt: reipublicae quidem laesae non potest agi eorum nomine qui extra rempublicam sunt. non potest pro omnibus agi pro quibus singulis non potest.