Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

CORNELI HISPANI. Ergo si illis temporibus iste carnifex apparuisset, conditorem suum Roma non haberet? Timeo ne hoc prosit reo, quod nemo ex istis quemquam uideri uolt suum. IVLI BASSI. Intuemini utramque partem et ei succurrite quae miserabilior est. liceat uidere

b.318
mercedarios tuos: hic caecus est, hic debilis, hic mutus. his tu mori non permittis? uis in te iudices more tuo misericordes sint, tuo exemplo? ARGENTARI. Quorum cum ubique audiantur preces, in sua tantum causa cessant. “Adiciamus aliquid ad quaestum:

deme huic oculos, illi manus.” ARELLI FVSCI patris. “Praecidatur, inquit, lingua: genus est rogandi rogare non posse.” Miseremini horum omnium, iudices, quorum misereri etiam singulorum soletis. CESTI PII. Vt hanc causam susciperem ne ab eis quidem rogatus sum pro quibus ago. quid enim miseri rogare sciunt nisi stipem? Quid infelix iste peccauit aliud quam quod natus est?

p.493
CLODI TVRRINI patris. Age, si quis agnouerit suum, petes alimenta tamquam alueris? non est quod timeas, nemo agnoscet. 0 miserum, si quis alimenta suo dat! o miserum, si negat! Ita nos istis uindictam negaturos putas, quibus ne id quidem negamus quod tibi daturi sunt? Et quod indignissimum est, cum tam crudelis sit, misericordia publica uiuit.

Venite miseri et hodie primum uobis rogate. MENTONIS. Errant miseri circa parentum suorum domos, et fortasse aliquis a patre alimenta non impetrat. Nulli plus reddunt integra mancipia. “Cur tu tam exiguum refers? † uitus est equas poterat ut non rogares, ut non acciperes ? spiritum tibi non relinquerem, nisi crudelior futurus essem relinquendo. tibi cotidiana captura non respondet. apparet te nondum hominibus satis miserum uideri.” GAVI SILONIS. “Tu,” inquit, “in illa uicinia mendicabis, tu ad illud limen accedes;” et crudelis miseris parentum domos monstrat. “Hic non facile stipem impetrat: etiamnum aliquid illi detrahatur.”