Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
deme huic oculos, illi manus.” ARELLI FVSCI patris. “Praecidatur, inquit, lingua: genus est rogandi rogare non posse.” Miseremini horum omnium, iudices, quorum misereri etiam singulorum soletis. CESTI PII. Vt hanc causam susciperem ne ab eis quidem rogatus sum pro quibus ago. quid enim miseri rogare sciunt nisi stipem? Quid infelix iste peccauit aliud quam quod natus est?
Venite miseri et hodie primum uobis rogate. MENTONIS. Errant miseri circa parentum suorum domos, et fortasse aliquis a patre alimenta non impetrat. Nulli plus reddunt integra mancipia. “Cur tu tam exiguum refers? † uitus est equas poterat ut non rogares, ut non acciperes ? spiritum tibi non relinquerem, nisi crudelior futurus essem relinquendo. tibi cotidiana captura non respondet. apparet te nondum hominibus satis miserum uideri.” GAVI SILONIS. “Tu,” inquit, “in illa uicinia mendicabis, tu ad illud limen accedes;” et crudelis miseris parentum domos monstrat. “Hic non facile stipem impetrat: etiamnum aliquid illi detrahatur.”