Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

IVNI GALLIONIS. “Serua

b.319
oculos ut uideat quem roget; serua manus ut habeat quibus stipem accipiat.” Occurrunt nuptiis dira omina, sacris publicis tristia auspicia; feriatis maxime ac solemnibus et in hilaritates dicatis diebus semianimes isti greges oberrant. a patre fortasse aliquis acceptam stipem
p.494
portat ad deos. FVLVI SPARSI. Scio, iudices, uariis quemque causis ad accusandum solere compelli: quosdam ambitio gloriae quam ex damnato petierunt prouocauit, alios odia et simultates protraxerunt; non dubito fuisse quosdam qui praemium peterent; ego omnibus ceteros inpellentibus causis uaco: quae enim gloria est in tam sordido reo ? quae simultates, ut non eas quoque contraxisse pudeat? aut quod praemium, cum istum alant qui se alere non possunt?

Non is est qui rogare nesciat; etiam docere solet. Quos adfectus uestros optare debeam nescio: si misericordiae propiores fueritis, crimina rei uobis ostendam; si seueritati, reum. Hunc nos publice pascimus. Exigi a te talio non potest: non habes totidem membra quot debes. Lupa expositis infantibus oblita feritatis, placida uelut fetibus suis ubera praebuisse fertur. sic lupa uenit ad infantes; expectemus hominem. Gratulor tibi, Roma, quod in conditores tuos homo non incidit.