Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Puto, expertus es nos non esse crudeles; tamen nemo non nostrum, cum istis stipem porrigeret, mortem precatus est. Surge tu debilis: conatur et corruit. surge tu mute: sed quid excitaris? rogare non potes. surge tu caece: sed ad quorum eas genua nescis. o te inter omnis debiles ante hoc iudicium felicissimum quod istum dominum non uidebas, in hoc iudicio infelicissimum quod istum reum non uides! Expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites si praeterissent.

CORNELI HISPANI. Ergo si illis temporibus iste carnifex apparuisset, conditorem suum Roma non haberet? Timeo ne hoc prosit reo, quod nemo ex istis quemquam uideri uolt suum. IVLI BASSI. Intuemini utramque partem et ei succurrite quae miserabilior est. liceat uidere

b.318
mercedarios tuos: hic caecus est, hic debilis, hic mutus. his tu mori non permittis? uis in te iudices more tuo misericordes sint, tuo exemplo? ARGENTARI. Quorum cum ubique audiantur preces, in sua tantum causa cessant. “Adiciamus aliquid ad quaestum: