Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

an ob hoc perierit. Color a parte accusatoris simplex est: ait patrem durum fuisse, crudelem, bono publico hunc non fuisse partium ducem. Dixit, inquit, eo uultu, ea adfirmatione, ut uideretur non iubere tantum, sed occidere. Hoc loco dixit TVRRINVS CLODIVS : hoc post bellum, immo post edictum? et adiecit: nunc intellegit respublica, imperator, quantum tibi debeat cui sine sanguine satisfactum est. Omnes uirum dixerunt patre nolente illam duxisse.

GALLIO dixit: nondum mihi uidebatur scire quid meruisset. scire quid meruisset. uolui illam intellegere crimen suum. CESTIVS hoc colore: contumaciter, inquit, rogauit, sic quomodo periit, non uultu demisso, non summissioribus uerbis, nondum tamquam uicta: nihil agnoui filiae, nihil uictae. Primum quare ad me non fratrem suum mittit? an etiamnunc fratri irascitur?

ARGENTARIVS ait: nos ducem exorauimus, quorum liberi in diuersis partibus

b.315
fuerant; diximus: ignosce;
p.489
noli seuerus esse, si licuerit esse securis. Quid peccaui quod filiam ex hostium castris uenientem non primo uerbo recepi? TVRRINVS CLODIVS ait: uolui fratrem sorori dare beneficium: “eo durius loquar, ut ille me pro sorore sua deprecetur.” Primum quare me solum rogat, cum debeat duobus satisfacere? SILO GAVIVS dixit: uolui illam mora torqueri: sine, inquam, et iterum et tertio roget: ne mitissimus quidem uictor statim ignouit.