Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
LABIENVS ait: non sum statim exoratus et si uixisset non essem fractus proximis precibus eius, ne tertio quidem rogatus aut quarto. “At uictor cito exoratus est.” Noli mirari: facilius est ignoscere bello quam parricidio. HISPANVS de morte eius hoc dixit: iterum illam nobis uir abduxit. ALBVCIVS ait: tuto me, ait, putaui loqui fortius; non dubitaui enim, quin frater illi dicturus esset: non est quod timeas, exorabitur; si difficilior erit, ego illum rogabo; et si rogasses, adulescens, fecissem. non magis tibi nego quidquam quam soror tua marito?
MONTANVS VOTIENVS dixit: non est quod putes illam cecidisse irae patris: cui uixerat periit, illi se cui addixit inpendit. et eundem sensum in argumentis, cum dixit etiam morte patri inuidiam quaesisse sed non propter patrem illam perisse: quid ergo, inquis, propter quem? scis illam unum habuisse pro quo mori posset.
PORCI LATRONIS. Aestimate quale sit scelus istius, in quo laesi patres ne liberos suos aut agnoscant aut recipiant etiam confessas iniurias tacent. Vectigalis isti crudelitas fuit eo magis quod omnes praeter istum misericordes sumus. mendicares nisi tot mendicos fecisses. Effecit scelestus iste, ut nouo more nihil esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam agnoscere. Cassi Severi.