Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Deinde: an non eo animo dixerit, ut illam mori uellet. Dixi, inquit, iratus, cum uellem castigare, non occidere. TVRRINVS CLODIVS belle dixit: nolite mirari si durioribus uerbis utor; non sum processurus ultra uerba, minabor, deinde ignoscam: fecit

b.314
et uictor.

GALLIO et illam quaestionem fecit: an non ob hoc puella perierit, quod pater illi tam dure responderit. Periit, inquit, propter desiderium uiri; alioqui unius uerbi amaritudinem morte pensasset? immo mulier praeceps, temeraria, insano flagrans amore et attonita, quem uirum patre relicto secuta fuerat, patre uiso consecuta est.

SILO POMPEIVS huic quaestioni

p.488
praeponebat illam ex qua in hanc transitus iit: an etiam si propter hoc uerbum patris periit, damnari tamen pater non debeat: nec enim euentus imputari debet cuiusque rei, sed consilium. si post hoc uerbum puella uixisset, numquid patrem dementiae damnare posses? atque post hoc uerbum si quid factum est, non a patre sed a puella factum est. non oportet autem illius temeritatem dementiam uideri patris. Post hanc quaestionem faciebat illam: