ad haec noua et diuersa imperia subito me circumagi putas posse ? non ita est. ille in nos dominatur affectus qui animum primus intrauit. luxuria,
p.133
auaritia, desidia, inpudicitia, timor non dediscuntur, et cotidie omnia haec aut castigantur aut puniuntur: tam etiam uitiorum tenaces sumus. Crede mihi, pater: non sum mei iuris, cum ille praelii clamor exortus est: inuadere hostes iubet, obstantis cuneos gladiis diducere; hic impetus, hic ardor animi domum tuam trinis hostium spoliis adornauit, huic supplicationes illas debes, propter hunc me etiam cum abdicas diligis. Non animus nunc, non mihi lingua constat; m alieno opere conprehensus sum; toga ipsa umeris non sedet.
ad obsidendum hostem, ad occupandum castris locum, ad intercipiendos hostium commeatus ire iusseris: otium imperas animo non
b.109
otioso. Quotienscumque tumultus aliquis exortus est, in me omnium ciuium diriguntur oculi, meas spectant manus; et adhuc — uerum dicendum est — nihil patria debet mihi: numquam pugnaui nisi coactus. Credisne quicquam referre ubi simus, quem uitae cursum agamus? eadem pericula nos ubique circumstant et totidem ad mortem uiae sunt. interdum continuatus labor firmiores facit: saepe quod corroborauerat, desidia consumpsit. MARVLLI. Sine me aliquod meritum in patriam conferre: adhuc militia mea legis munus
p.134
est. Pugnabo et abdicatus, nec uerebor ne inutilis sit opera mea patriae. et Athenienses abdicato uicerunt duce. quantum inter me et illum interest?
ille abdicationem uirtute deleuit, ego merui. Divisio. Prima quaestio illa ab omnibus facta est uulgaris: an filius ob id quod sui iuris sit abdicari possit; deinde: an debeat. haec tota tractationis est. Graeci illam quaestionem primam solent temptare, quam Romanae aures non ierunt: an uir fortis abdicari possit. non uideo autem quid adlaturi sint, quare non possit. nam quod et uir fortis est et totiens et uir fortis est non plus iuris illi adfert, sed plus commendationis.
Colorem a parte patris quidam duriorem fecerunt; uoluerunt enim uideri inuisum filio patrem: itaque illum malle cum hostibus uiuere quam cum patre. Paene omnes: esse adulescentem insatiabilem gloriae, et propter id ipsum patri et moderandum et continendum. Quidam ex toto ad patris indulgentiam refugerunt et non disputauerunt hoc modo, quo SILO POMPEIVS disputauit, qui sic diuisit, ut diceret: etiamsi patrem non haberes, desinere debebas; quia patrem habes, desinere debes, quia pater uetat;
aut illo modo quo GALLIO, qui sic diuisit hanc partem: hoc impero
b.110
reipublicae causa, tua causa, mea causa. sequentia duo uidetis quemadmodum potuerit implere: illud, reipublicae causa se imperasse sic tractauit: primum, ut pluribus
p.135
iuuenibus pateat ad uirtutem aditus, non debere omnium occasionem fortiter faciendi ab uno occupari. deinde expedire reipublicae, non uideri ex uno pendere; futurum ut animi ei hostium crescerent et suorum frangerentur, si casu ter fortis occidisset. ad ultimum, utile esse reipublicae ter fortem seruari, ut sit qui ostendatur iuuentuti; iam illum magis posse ornamentum esse quam praesidium. Illum sensum ueterem: “iam pro uiro forti nescio quid etiam lex timet,” hoc loco Gallio posuit: “haec quoque,” inquit, “ter uiro forti aut diffidit aut consulit.”