Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Ne illam quidem secuti sunt tractationem qua usus est BLANDVS, qui dixit: militia tibi superuacua est, inuidiosa est, periculosa est. superuacua est, quia non cogeris, immo uerecundia uetaris. gloriae causa aliquis militat: consecutus es gloriam; uacationis causa: consecutus es; praemii causa: tria domi praemia sunt; et sic transiit, ut diceret inuidiosum esse unum hominem toties optare omnibus honores intercipere; quam periculosa res esset inuidia, quam magnos uiros oppressisset. hic exempla. Periculosam esse militiam, eodem loco collegit, quo ceteri; illud unum noui adiecit de lege, non posse iam illum fortiter facere, quia omnes illum hostes peterent: “uidelicet ideo lex ter fortem dimisit; scit illum iam obseruari ab hoste.”

His ergo omissis illi, qui amantem patrem induxerunt, hoc genere egerunt:

p.136
“non possum pati, non possum desiderium tui sustinere.” Hoc loco AESCHINES ex nouis declamatoribus cum diceret: non me gloria cupidiorem tui fecit, non omnibus admiranda uirtus; confitebor, inquit, adfectus patris quos ut quisque uolet interpretetur:
b.111
ou(/tws a)\n kai\ a)/timon e)fi/loun. uidebatur hic dum indulgentiam exprimit non seruasse dignitatem patris. Placebat autem Latroni potius ratione retinere patrem quam adfectu, cum in ratione habeat aliquem locum et adfectus.

Asprenas colorem secutus est longe alium; dixit enim, se non negare reipublicae uiri fortis operas, sed ad necessarios casus reseruare. si magnum aliquod bellum inciderit, tunc et ueteranos uocari ad arma. et illa sententia eius hoc loco ualde laudata est: “nunc illi militent quibus necesse est; tu militabis, si erit necesse.” Sic uenisse populum Romanum ad Scipionem Aemilianum, cum maius bellum Numantianum apparuisset quam quod sustinere alii duces possent; magnum interuallum inter Carthaginem et Numantiam Scipioni datum. sic ad Pompeium, cum piratae maria clausissent. magna praesidia non esse consumenda. Hoc loco Asprenas de lege dixit et ipse sententiam: uidelicet ad hos casus lex ter fortem seposuit.

A parte filii colorem induxerunt quidam, ut illum cupidum gloriae et bellicosum facerent. NICETES quidem hoc usus est uerbo: parasth/somen au)to\n toi=s dikastai=s a)reima/nion, et sic egit, ut quereretur quod cessarent manus suae, quod

p.137
inermes essent. Latroni non placebat hic color: malebat adulescentem iudicio quam morbo militare. hoc est, inquit, quod pater efficaciter dicat, detrahere illum operibus suis gloriam, temerarium, sanguinarium, quem nec pater possit retinere nec lex dimittere.

Quidam pacti sunt cum patre, tamquam Mento qui dixit, semel tantum militare se uelle, ut aliquid uideretur reipublicae supra legem praestitisse. Quidam perpetuam denuntiauerunt miltiam: quamdiu uires fuissent, non defuturum reipublicae

b.112
uirum fortem. non probabat hunc colorem Latro; negabat patri abscidendam spem filii in perpetuum. VIBIVS RVFVS hoc colore egit quo Mento, sed illud adiecit: peruenire ad se uoces inuidentium illas: “numquid amplius pugnauit quam dum necesse illi fuit?” quidam hoc quoque compositum et simulatum inter nos putauerunt, ut ego militare uellem, tu uetares.