Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
dubiam inter admirantes et deridentes: panem quem cani das, patri non das? GLYCON egregie dixit: e)leh/sate au)to\n, o(\s kinduneu/ei pate/ra qre/yai. GARGONIVS fuit Buteonis auditor, postea scolae quoque successor, uocis obtusae sed pugnacissimae, cui Baros scurra rem uenustissimam dixit: centum raucorum uocem habes. Hic putauit se uarium colorem excogitasse pro patre: ego, inquit, dictaui: “duplam dabo, si manus non praecideritis.” librario una syllaba excidit “non” et scripsit “si praecideritis.” digna res quae uoce illa diceretur. ARTEMON
PORCI LATRONIS. Miserrimus pater iam non uiderem filium, nisi abdicarem. fortis plus quam legi aut patriae sat est tertio mihi non rediit, sed relatus est. quod patriae superest, patri uindico. Fugit me filius et quidem ad hostem. Quousque pauidus praeliorum nuntios expectabo? fili, mihi uacationem peto. CESTI PII. Abdico filium ut habeam. Non minus uacatio mea reipublicae profuit quam
Magna omina sunt: nihil hoc putas, quod uiri fortis pater timeat? Miserum me: iam hosti nimis notus es, iam pro te nescio quid etiam lex timet. miraris si quod legi satis est, patri nimis est ? “Numquid luxuriam,” inquit, “obicis?” ego uero te etiam hortari possum in uoluptates. quousque duro castrorum iacebis cubiculo? quousque somnum classico rumpes? quousque cruentus uiues? simus hilares: trium uictoriarum uota soluenda sunt. tot acies sustinuisti, tot uulnera; possum cum republica queri: sero dimitteris. Subinde audio te dicentem: “malo gloriam quam uitam;” hoc ergo me exanimat, quod mori tibi tam facile est. Denique uno quiesce bello. Pompei SILONIS.
Causa mihi abdicandi est, ne sine filio uiuam, quem iamdiu non uiderem, nisi abdicarem. Abdicatio mea in potestate abdicati est. Romani Hisponis. Quid fatigante felicitatem molestius est? quid expectas donec castris eiciaris? MENTONIS. Erubescit respublica tam cicatricoso milite uti. Non oportet
Ex altera parte Ter fortiter ---certe pugnare abdicatis licet. ALBVCI SILI. Quis hic subitus insonuit tumultus? numquid imperator uocat? uenio. Plurimum in prima acie laboraui. Pudet me: ter uicti militant. PVBLI Asprenatis. Quousque, inquit, periclitaberis? Bene habet, iudices: pater me putat dignum esse qui saluus sim. Senator post sexagesimum et quintum annum in curiam uenire non cogitur: num uetatur? praetorio licet praetexta toga uti festis aut sollemnibus diebus: numquid necesse est? Quidquid aut praemii aut honoris nomine datur, in utramque partem licet; alioqui desinit praemium esse, cui necessitas iniungitur. Pareo illi patri qui gloria nos inmortales fieri dicebas, qui ex acie redeuntis uulnera osculabaris.