Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

BLANDVS. Hic qui unde uiuat non habet, quam care tyrannicidas uestros emancipat! Quid ais, pirata filii, piratarum magister, eius crudelitatis emptor cuius nec pirata uenditor est? Romani Hisponis. “Pater piratis salutem:” hanc eripis filio. “Duplam dabo:” quid necesse est? potui uilius solui. “ut praecidatis manus.” obstipuerunt piratae et cum dimitterent dixerunt: “indica patri tuo non omnia piratas uendere.” MENTONIS. Adhuc, iudices, tamquam pro meis manibus egi, uerum confitendum: uobis remissae sunt. exhibeo, respublica, piratarum depositum tibi: manus hae tuae saluae ad te perlatae sunt. fac quod uoles. illud unum rogo, si peccauerunt, cuilibet tu uinciendas trade: si isti trades, sic alligabit quomodo soluit: praecidet.

ALFI FLAVI. Adhuc qualem optem patrem nescio.

p.123
diuitem? debilitat. egentem? adligat. neutrum manibus meis expedit. “Duplam dabo, ut manus praecidatis.” filium minus crudelem habuisti. MARVLLI. Vt adlata est epistola, coeperunt iam me piratae soluere;
b.101
ut recitata dupla in epistola pecunia est, “hic est;” inquam, “pater quem uobis laudaueram.” TRIARII. Vbi est patrimonium tuum illud quod tyrannos instruit, quod adulteros facit? ubi est? certe in me nil inpendisti.

Pars altera. IVLI BASSI. Infelix futura est etiam uictoria mea: si non tenuero causam, fame moriar; si tenuero, hoc tantum consequar ne fame moriar. Duxi uxorem nimium fecundam: peperit mihi tria nescio quae prodigia uariis generibus inter se et me, iudices, furentia: alium qui patriam posset opprimere, alium qui fratrem uiolare, alium qui patrem. Testor, iudices, omnes ciues meos: una seruiuimus, nemo tyrannidem me uno sensit magis. argumentum habeo maximum quod uiuo: non pepercissetis mihi, si putassetis me partem tyranni. Dum inter se pugnant, uicit respublica. Reliqui duo, quia non poterant in nos, inter se tyrannidem exercuerunt. habebat iste nescio quam uxorem, quam in arce cognouerat. Si alligare te possem, proficiscentem alligassem.