Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

pro adultero filio rogasti. Quaerite nunc quomodo tyranni fiant. CESTI PII. Cedo mihi epistolas patris. quaeris unde habeam, cum mihi nullas miseris ? “Duplam dabo pecuniam:” apparet, pro unico filio rogat. “Duplam pecuniam dabo:” unam summam pro filio, alteram pro tyrannicida. “Si manus praecideritis:” hoc ne in adulteros quidem licet. “Non habui pecuniam.” sed rogare illos potes et audacter roga: in

p.121
misericordes piratas incidi. Quare non alo? quia captum filium tuum — certe parum est si dixero non redemisti. alere non possum, perdidi manus. non credis? epistolas lege. Duplam pecuniam dabas, auaris dabas, piratis dabas: sic excusabant piratae ipsi, mihi cum praeciderent manus: “pater iussit,” aiebant: “magnum facinus est, sed magno licet.”

“Egens sum,” inquit: mentiris. cedo mihi patris mei censum. “Quid ergo? ales pauperem?” dimissus fortasse promittam, cum rogaueris: nihil paciscor. Etiamnunc manus meas petis? nega tuam esse epistolam, et habes argumentum, dic: ego rogare etiam pro adultero soleo. “Qui non aluit,” inquit, “patrem, adligetur:” plus de manibus meis timui. CORNELI HISPANI. Quid me rogarit pater nescio: publica uindicta cruentum gladium priuato tyranno impressi. Captum me piratae nihil amplius quam alligauerunt. “Duplam pecuniam dabo.” Quid? plus polliceris quam petitur? unde tantas patrimonii uires habes? etiamnunc tamquam in tyranni arca loqueris? Corrupit frater uxorem meam quam nec tyrannus uiolauerat. Ut pretium piratae constituerunt, gauisus sum, namque locuples pater poterat dare etiamsi duplam poposcissent. Remiserunt me

b.100
reipublicae cum manibus, patri cum epistolis. Pompei SILONIS.

Pactus sum de redemptione, scripsi patri. quicumque pro tyrannicida uestro pependistis, certum habeo, solliciti optastis, ut hae litterae ad patrem

p.122
perueniant. “Egeo,” inquit. sic subito? Quod ex toto emi non debet duplo emit. ARELLI FVSCI patris. Causam meam tenui apud eos, qui nihil debebant manibus meis. Tunc primum egere queritur iste, cum manus meas uidit. Quid mirum si non putauerunt turpe piratae accipere mercedem quam pater dabat? Ades, pietas; si sancte uixi, si innocenter, effice ut iste manus meas qui odit desideret. Tarde mihi epistola solui uidebatur. Hoc prorsus fabulosum repleto sceleribus nostris saeculo deerat, ut narraretur aliquis solutus a piratis, adligatus a patre.