Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Non opus est tibi magna inpensa ad sustinendum patrem: magna omnia sunt tua mecum alimenta partire. nolo me tam

p.124
bene alas quam ego te bene alui; nolo ignoscas mihi: quidquid passus es, quidquid timuisti, patiar: posce flagella, scinde rugas. ustus es? subice ignes et semimortuam hanc faciem, quae tantum in contumeliam suam spirat, quia extingui non potest exure. si parum est, fac quod ais ne piratas quidem fecisse, manus praecide. exhibeo tibi: hae sunt illae quae quidlibet scribunt. Vbi est gladius tuus? stringe. tyranno licuit uulnere mori; adulter uno ictu breuiter confectus est: pater te pro beneficio similem sortem rogo. ne tu quidem apud piratas famem timuisti. neminem tyrannus sic torsit.

PORCI LATRONIS. Fili, nihil amplius quam

b.102
famem deprecor; si tamen inexorabilis es, illud pro beneficio peto, ut aut tamquam adulter moriar aut tamquam tyrannus. Par erat utriusque fortuna illo tempore: ut tu alligatus eras, ego in senectute immobilis et uincto simillimus; tu in solitudine, et ego in omnium meorum solitudine; tu lucem non uidebas, ego etiam oderam. hoc unum inter nos interest, quod tu etiam a piratis cibum accepisti. Blandi. Deprecabar non pro adultero, sed pro domo, ne fratrem occideret, tyrannicidam inquinaret, patrem respergeret. roganti mihi et has interponenti manus paene praecidit. Haec sententia deridebatur a Latrone tanquam puerilis: hoc ei prouisum est, ut aliquem ex suis reliquisse uideatur quem non occiderit.
p.125
VIBI RVFI. Hae nempe scripserunt epistolam manus: praebeo; praecide et ale. Pompei SILONIS. “Liberi parentes alant, aut uinciantur.” ad te legem meam transfero:

licet alliges, sed alas. Divisio. Fere hac usi sunt diuisione: an lex causam nec patris nec filii aestimet, sed omnis pater an a filio alendus sit dixit legem hanc pro malis patribus scriptam esse, bonos etiam sine lege ali. Si non omnes alendi sunt, an hic alendus sit. Hanc quaestionem Latro in haec diuisit: an alendus sit, quod filium a piratis non redemit. hoc loco quaesiit, an non potuisset redimere, an noluisset; deinde: an alendus sit etiam si praecidi filii manus uoluit;